PETITUS Samuel

PETITUS Samuel
PETITUS Samuel
Gallus, ex nobili et antiqua Parisiis familia, Theol. et LL. Hebraeae ac Graecae Nemausi Professor; edidit, Leges Atticas, cum libro Commentario Opus Iuris, Literarum et Rei antiquariae studiosis utilissimum, quod inscripsit Franc. Augusto Thuano. prodiit illud Parisiis An. 1635. infol. Praeterea Miscellaneorum libros IX. Eclogas Chronologicas, Variarum Lectionum libros IV. Observationum libros III. Postremum et postumum olpus eius fuit in Iosephum, in duo Volum. distinctum. Coeterum, statura ipsi erecta et procera fuit, forma venusta ac eneranda, facies aperta vultusque hilaris semper ac blandus. Vestitu comptus erat,
et ad miraculum usque pingebat characteres Graecos, Hebraeos, Latinos. Doctrinam vero eius omnigenam, tacilem, clara, profundam omnibusque numeris absolutam prope noverit, qui penitius introspexerit inexhaustô labore facta eius opera, cum Regis privilegio Parisiis excusa, fumtibus Caroli Morelli. Obiit A. C. 1643. aetat. 49. Literatorum decus et ornainentum, pius ille et bonus Petitus: a genero suo Petro Formico Doctore Medico Monspeliensi infigni epitaphiô metricô honoratus. Paul Freherus Theatro Virorum eruditione claror.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • EPHETAE — magistratus apud Athenienses. Hi a Demophonte Rege instituti, 50. ex Atheniensibus, totidemque ex Argivis, ut in Palladio foro de inconsulta caede cognoscerent, maiore deinde auctoritatem iureque ampliore a Dracone instructi sunt; sic enim… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EPICLERAE — Graece Ε᾿πίκληροι dictae sunt aqud Athenienses, virgines, quibus fratres non erant: Orbae veteribus Latinis vocatae. Hoc nomine autem veniebant filiae, licet plures fuissent, dummodo nulli adessent virilis sexûs liberi. Scholiastes Comici ad hunc …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”